Jump to content

Lucius Domitius Apollinaris

E Vicipaedia

Lucius Domitius Apollinaris (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo exeunte post Christum natum fuit.

Patria et familia

[recensere | fontem recensere]

Patria eius Vercellae fuit. Primo Valeriam, filiam Publii Valerii Patruini consulis suffecti anni 82, in matrimonium duxit, deinde Valeria Vetilla uxor eius fuit. Ex illa Domitium Senecam filium et Domitiam Vetillam, quae Lucio Neratio Marcello nupsit, habuit, ex hoc Domitium Patruinum et Domitiam Apollinaris f. Fadillam et Valeriam Pollam.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Fuit legatus legionum duarum, praefectus aerarii militaris, deinde annis 93 ad usque 96 legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae. Iulio et Augusto anni 97 consul suffectus creatus est[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 756